previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. L. Valerio Potito quartum, M. Furio Camillo iterum, M. Aemilio Mamerco tertium, Cn. Cornelio Cosso iterum, K. Fabio Ambusto, L. Iulio Iulo tribunis militum consulari potestate multa domi militiaeque gesta. [2] nam et bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Veios et ad Capenam et ad Falerios et in Volscis, [3] ut Anxur ab hostibus recuperaretur, et Romae simul dilectu simul tributo conferendo laboratum est, et de tribunis plebi cooptandis contentio fuit, et haud parvum motum duo iudicia eorum, qui paulo ante consulari potestate fuerant, excivere. [4] omnium primum tribunis militum fuit dilectum habere, nec iuniores modo conscripti, sed seniores etiam coacti nomina dare, ut urbis custodiam agerent. quantum autem augebatur militum numerus, [5] tanto maiore pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo conferebatur, invitis conferentibus qui domi remanebant, quia tuentibus urbem opera quoque militari laborandum serviendumque rei publicae erat. [6] haec, per se gravia, indigniora ut viderentur, tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant ideo aera militibus constituta esse arguendo, ut plebis partem militia,, partem tributo conficerent. [7] unum bellum annum iam tertium trahi et consulto male geri, ut diutius gerant. in quattuor deinde bella uno dilectu exercitus scriptos et pueros quoque ac senes extractos. [8] iam non aestatis nec hiemis discrimen esse, [9] ne ulla quies umquam miserae plebi sit, quae nunc etiam vectigalis ad ultimum facta sit, ut, cum confecta labore, vulneribus, postremo aetate corpora rettulerint incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi invenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant aeraque militaria velut faenore accepta multiplicia rei publicae reddant. inter dilectum tributumque [10] et occupatos animos maiorum rerum curis comitiis tribunorum plebis numerus [p. 296] expleri nequiit. pugnatum inde, in loca vacua ut patricii cooptarentur. [11] postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis Treboniae causa effectum est, ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius haud dubie patriciorum opibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
  • Cross-references to this page (23):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: