Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
Veis captis sex tribunos militum consulari
potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios,
Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum,
K. Fabium Ambustum iterum, L. Furium Medullinum
quintum, Q. Servilium tertium.
[2]
Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte evenit. ab iis
non urbes vi aut operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae; nulla
felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum.
[3]
ea clades
Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in
Faliscis bellum restabat.
Romae interim multiplex seditio erat,
[4]
cuius leniendae causa coloniam in Volscos, quo tria milia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant,
triumvirique ad id creati terna iugera et septunces
viritim diviserant.
[5]
ea largitio sperni coepta, quia spe
maioris avertendae solacium obiectum censebant: cur
enim relegari plebem in Volscos, cum pulcherrima urbs
Vei agerque Veientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro?
[6]
urbem quoque urbi Romae
vel situ vel magnificentia publicorum privatorumque
tectorum ac locorum praeponebant.
[7]
quin illa quoque
actio movebatur, quae post captam utique Romam a
Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios.
[8]
ceterum
partem plebis, partem senatus destinabant ad habitandos Veios, duasque urbes communis rei publicae
incoli a populo Romano posse.
aduersus quae cum optimates ita tenderent,
[9]
ut
morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani, quam quicquam earum rerum rogaretur;
[10]
quippe
nunc in una urbe tantum dissensionum esse; quid in
duabus urbibus fore? victamne ut quisquam victrici
patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis
esse Veis, quam incolumibus fuerit?
[11]
postremo se relinqui a civibus in patria posse; ut relinquant. patriam
atque cives, nullam vim umquam subacturam, et T.
Sicinium—is enim ex tribunis plebis rogationis eius
[p. 312]
lator erat—conditorem Veios sequantur relicto deo
Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.