previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. et Masinissa, audita morte patrui, dein nece fratris patruelis, ex Hispania in MauretaniamBaga ea tempestate rex Maurorum erattraiecit. [2] ab eo supplex intimis precibus auxilium itineri quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetravit. [3] cum iis, praemisso nuntio ad paternos suosque amicos, cum ad fines regni pervenisset, quingenti ferme Numidae ad eum convenerunt. [4] igitur Mauris inde, sicut convenerat, retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudo nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet, [5] convenerat, ratus agendo ac moliendo vires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit. [6] trepidum agmen cum in urbem refugisset, et urbem Masinissa primo impetu capit et ex regiis alios tradentes se recipit, alios vim parantes occidit; pars maxima cum ipso puero inter tumultum ad Syphacem, quo primum intenderant iter, pervenerunt. [7] fama huius modicae rei in principio rerum prospere actae convertit ad Masinissam Numidas, adfluebantque undique ex agris vicisque veteres milites Galae et incitabant iuvenem ad reciperandum paternum regnum. [8] numero militum aliquantum Mazaetullus superabat; nam et ipse eum exercitum, quo Capussam vicerat, et ex receptis post caedem regis aliquot habebat, et puer Lacumazes ab Syphace auxilia ingentia adduxerat. [9] quindecim milia peditum Mazaetullo, decem milia equitum erant, quibus cum Masinissa nequaquam tantum peditum equitumve habente acie conflixit. vicit tamen et veterum militum virtus et prudentia inter Romana et Punica arma exercitati ducis; [10] regulus cum tutore et exigua Masaesuliorum manu in Carthaginiensem agrum perfugit. ita recuperato regno paterno Masinissa, quia sibi adversus Syphacem haud paulo maiorem restare dimicationem cernebat, optimum ratus cum fratre patruele gratiam reconciliare, [11] missis qui et puero spem [p. 523] facerent, si in fidem Masinissae sese permisisset, futurum eum in eodem honore, quo apud Galam Oezalces quondam fuisset, [12] et qui Mazaetullo praeter inpunitatem sua omnia cum fide restitui sponderent, ambo praeoptantes exilio modicam domi fortunam, [13] omnia, ne id fieret, Carthaginiensibus de industria agentibus, ad sese perduxit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (13 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lacumazes.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masaesulii.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masaetulus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thapsus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Baeturia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bucar
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iberi
    • Smith's Bio, BOCCHAR
    • Smith's Bio, Lacumaces
    • Smith's Bio, Masinissa
    • Smith's Bio, Mezetulus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: