previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. Bucar ex praefectis regiis, vir acer et inpiger, ad id delectus. ei data quattuor milia peditum, duo equitum; praemiorumque ingentium spe oneratus, si caput Masinissae rettulisset aut vivumid vero inaestimabile gaudium fore cepisset. [2] palatos incurioseque agentes inproviso adortus, pecorum hominumque ingenti multitudine a praesidio armatorum exclusa, Masinissam ipsum cum paucis in verticem montis compellit. [3] inde prope ut iam debellato, nec praeda modo pecorum hominumque captorum missa ad regem, sed copiis etiam, ut aliquanto maioribus quam pro reliquiis belli, remissis, [4] cum quingentis haud amplius peditibus ducentisque equitibus degressum iugis Masinissam persecutus in valle arta faucibus utrimque obsessis inclusit, ubi ingens caedes Maesuliorum facta. [5] Masinissa cum quinquaginta haud amplius equitibus per anfractus montis ignotos sequentibus se eripuit; [6] tenuit tamen vestigia Bucar adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circumvenit, ut praeter quattuor equites omnes ad unum interfecerit. cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit. [7] in conspectu erant fugientes; ala equitum dispersa lato campo, quibusdam, ut occurrerent, [p. 525] per obliqua tendentibus, quinque hostes sequebatur. [8] amnis ingens fugientes accepitneque enim cunctanter, ut quos maior metus urgeret, immiserant equosraptique gurgite in obliquum praelati. [9] duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis ipse, perisse creditus, ac duo reliqui equites cum eo inter virgulta ulterioris ripae emerserunt. is finis Bucari sequendi fuit nec ingredi flumen auso nec habere credenti se iam, quem sequeretur. [10] inde vanus auctor absumpti Masinissae ad regem rediit, missique, qui Carthaginem gaudium ingens nuntiarent; totaque Africa fama mortis Masinissae repens allata varie animos adfecit.

[11] Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret vulnus, duorum equitum latrocinio per dies aliquot vixit. [12] ubi primum ducta cicatrix, patique posse visus iactationem, audacia ingenti pergit ire ad regnum repetendum; atque in ipso itinere haud plus quadraginta equitibus conlectis cum in Maesulios palam iam, quis esset, [13] ferens venisset, tantum motum cum favore pristino tum gaudio insperato, quod, quem perisse crediderant, [14] incolumem cernebant, fecit, ut intra paucos dies sex milia peditum armatorum, quattuor equitum ad eum convenirent, iamque non in possessione modo paterni regni esset, sed etiam socios Carthaginiensium populos Masaesuliorumque finesid Syphacis regnum eratvastaret. inde inritato ad bellum Syphace, inter Cirtam Hipponemque in iugis opportunorum ad omnia montium consedit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (13 total)
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masaesulii.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bucar
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cirta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hippo
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ASPIS
    • Smith's Bio, BOCCHAR
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: