Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29.
hi cum Carthaginiensi equitatu proelium cum commisissent, paucos in ipso certamine, plerosque fugientes persecuti,
in quibus praefectum quoque Hannonem, nobilem
[p. 521]
iuvenem, occiderunt.
[2]
Scipio non agros modo circa
vastavit, sed urbem etiam proximam Afrorum satis
opulentam cepit,
[3]
ubi praeter cetera, quae extemplo in
naves onerarias imposita missaque in Siciliam erant,
octo milia liberorum servorumque capitum sunt capta.
[4]
laetissimus tamen Romanis in principio rerum gerendarum adventus fuit Masinissae; quem quidam cum
ducentis haud amplius equitibus, plerique cum duum
milium equitatu tradunt venisse.
[5]
ceterum cum longe
maximus omnium aetatis suae regum hic fuerit plurimumque rem Romanam iuverit, operae pretium videtur excedere paulum ad enarrandum, quam varia fortuna
usus sit in amittendo recuperandoque paterno regno.
[6]
Militanti pro Carthaginiensibus in Hispania pater
ei moritur; Galae nomen erat. regnum ad fratrem
regis Oezalcem pergrandem natu—ita mos apud
Numidas est—pervenit.
[7]
haud multo post Oezalce
quoque mortuo maior ex duobus filiis eius Capussa,
puero admodum altero, paternum imperium accepit.
[8]
ceterum cum magis iure gentis quam auctoritate inter
suos aut viribus obtineret regnum, extitit quidam
Mazaetullus nomine, non alienus sanguine regibus,
familiae semper inimicae ac de imperio varia fortuna
cum iis, qui tum obtinebant, certantis.
[9]
is concitatis
popularibus, apud quos invidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in
aciem ac dimicare de regno coegit.
[10]
in eo proelio Capussa cum multis principum cecidit; gens Maesuliorum
omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit.
[11]
regio tamen nomine abstinuit contentusque nomine
modico tutoris puerum Lacumazen, qui stirpis regiae
supererat, regem appellat.
[12]
Carthaginiensem nobilem
feminam, sororis filiam Hannibalis, quae proxime
Oezalci regi nupta fuerat, matrimonio sibi iungit spe
Carthaginiensium societatis
[13]
et cum Syphace hospitium
vetustum legatis missis renovat, omnia ea auxilia
praeparans adversus Masinissam.
[p. 522]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.