Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38.
eadem aestate in Bruttiis Clampetia
a consule vi capta, Consentia et Pandosia et ignobiles
aliae civitates voluntate in dicionem venerunt.
[2]
et cum
comitiorum iam adpeteret tempus, Cornelium potius
ex Etruria, ubi nihil belli erat, Romam acciri placuit.
is consules Cn. Servilium Caepionem
[3]
et C. Servilium
Geminum creavit.
[4]
inde praetoria comitia habita. creati
P. Cornelius Lentulus, P. Quinctilius Varus, P. Aelius
Paetus, P. Villius Tappulus:
[5]
hi duo cum aediles plebis
essent, praetores creati sunt. consul comitiis perfectis
ad exercitum in Etruriam redit.
[6]
sacerdotes eo anno mortui atque in locum eorum
suffecti: Ti. Veturius Philo flamen Martialis in locum
M. Aemili Regilli, qui priore anno mortuus erat,
creatus inauguratusque;
[7]
in M. Pomponi Mathonis auguris et decemviri locum creati decemvir M. Aurelius
Cotta, augur Ti. Sempronius Gracchus admodum adulescens, quod tum perrarum in mandandis sacerdotiis
erat.
[8]
quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae
ab aedilibus curulibus C. Livio et M. Servilio Gemino,
et ludi Romani biduum instaurati, item per biduum
plebei ab aedilibus P. Aelio, P. Villio. et Iovis epulum
fuit ludorum causa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.