[5] eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, cum audisset a Bois ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas, [6?] duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scriptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo C. Ampium,1 [p. 8] praefectum socium, hac tumultuaria manu per Umbriam,2 qua tribum Sapiniam vocant, agrum Boiorum invadere iussit; ipse eodem aperto itinere per montes duxit. [7] Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis prospere ac tuto fecit; delecto deinde ad castrum Mutilum3 satis idoneo loco ad demetenda frumenta—iam enim maturae erant segetes—profectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis, [8?] quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur, positis improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus. inde pavor fugaque etiam armatos cepit. [9] ad septem milia hominum palata per segetes sunt caesa, inter quos ipse C. Ampius praefectus; ceteri in castra metu compulsi. [10] inde sine certo duce consensu militari proxima nocte relicta magna parte rerum suarum ad consulem per saltus prope invios pervenere. [11] qui, nisi quod populatus est Boiorum finis et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil quod esset memorabile aliud in provincia cum gessisset, Romam rediit.