Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42. intentis in apparatum novi belli Romanis
ne ab Antiocho quidem cessabatur.
[
2]
tres eum civitates tenebant,
Zmyrna et Alexandria Troas et
Lampsacus,
quas neque vi expugnare ad eam diem
poterat neque condicionibus in amicitiam perlicere,
neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam
volebat.
tenuit eum et de Hannibale deliberatio.
[
3]
et primo naves apertae,
quas cum eo missurus in
Africam fuerat,
moratae sunt;
[
4]
deinde an omnino
mittendus esset,
consultatio mota est,
maxime a
Thoante Aetolo,
qui omnibus in Graecia tumultu
[p. 124]
completis Demetriadem adferebat in potestate esse1 et,
[
5?]
quibus mendaciis de rege,
multiplicando verbis
copias eius,
erexerat multorum in Graecia animos,
iisdem et regis spem inflabat:
omnium votis eum
accersi,
concursum ad littora futurum,
unde classem
regiam prospexissent.
[
6]
hic idem ausus de Hannibale
est movere sententiam prope iam certam regis.
nam neque dimittendam partem navium a classe
regia censebat,
[
7?]
neque,
si mittendae naves forent,
minus quemquam ei classi quam Hannibalem praeficiendum:
[
8]
exulem illum et Poenum esse,
cui mille
in dies nova consilia vel fortuna sua vel ingenium
possit facere,
[
9?]
et ipsam eam gloriam belli,
qua velut
dote Hannibal concilietur,
nimiam in praefecto regio
esse.
regem conspici,
regem unum ducem,
unum
imperatorem videri debere.
[
10]
si classem,
si exercitum
amittat Hannibal,
idem damni fore ac si per alium
ducem amittantur;
si quid prospere eveniat,
Hannibalis eam,
non Antiochi gloriam fore;
[
11]
si vero universo
bello vincendi Romanos fortuna detur,
quam spem
esse sub rege victurum Hannibalem,
uni subiectum,
qui patriam prope2 non tulerit?
[
12]
non ita se a iuventa eum gessisse,
spe animoque complexum orbis terrarum imperium,
ut in senectute dominum laturus
videatur.
nihil opus esse regi duce Hannibale;
[p. 126]
comite et consiliario eodem ad bellum uti posse.
3
[
13]
[
14?]
modicum fructum ex ingenio tali neque gravem neque inutilem fore;
si summa petantur,
et dantem et accipientem praegravatura.