previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. "P. Nasica, egregius adulescens, ex [p. 218] omnibus1 unus, quibus hesterno die pugnari placuit,2 denudavit mihi suum consilium; idem postea, ita ut transisse in sententiam meam videri posset, tacuit. [2] quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam praesentem monere melius visum est. [3] et tibi, P. Nasica, et quicumque idem quod tu3 occultius senserunt, non gravabor reddere dilatae pugnae rationem. [4] nam tantum abest ut me hesternae quietis paeniteat, ut servatum a me exercitum eo consilio credam. in qua me opinione sine causa esse ne quis4 vestrum credat, recognoscat agedum mecum, si videtur, quam multa pro hoste et adversus nos fuerint. [5] iam omnium primum, quantum numero nos praestent neminem vestrum nec ante ignorasse et hesterno die explicatam5 intuentis aciem animadvertisse certum habeo. [6] ex hac nostra paucitate quarta pars militum praesidio impedimentis relicta erat; nec ignavissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis. [7] sed fuerimus omnes: parvum hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita videbitur, diis bene iuvantibus sumus? [8] nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die6 neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, [p. 220] an longo itinere fatigatum et onere fessum, [9?] madentem7 sudore, arentibus8 siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente9 meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto,10 qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat? [10] quis, pro deum fidem, ita comparatus, vel iners atque imbellis, fortissimum virum non11 vicerit?

quid, [11] quod hostes per summum otium instruxerant aciem, praeparaverant animos, stabant, compositi suis quisque ordinibus, nobis tunc repente trepidandum in acie instruenda erat et incompositis concurrendum?

1 ex omnibus ed. amstelod. 1633: omnibus ex V.

2 A.U.C. 586

3 tu add. Fr.: om. V.

4 sine causa esse ne quis vahlen: esse ne quis sine causa V.

5 explicatam J. F. Gronovius: inplicatam V.

6 labor eo die vahlen: labore hodie V.

7 A.U.C. 586

8 arentibus florebellus: ardentibus V.

9 torrente I. Perizonius: torrentem V.

10 requieto J. F. Gronovius: quieto V.

11 non add. Fr.: om. V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: