Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. responsum regulo est facere patrem eius
Masinissam,
quod virum gratum bonumque facere
[p. 290]
deceat,
ut pretium honoremque debito beneficio1 addat.
[
2]
et populum Romanum ab eo bello Punico
forti fidelique opera adiutum,
et illum favente populo
Romano regnum adeptum;
aequatis2 iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis.
[
3]
victoria vero populi Romani laetari eum
regem mirum non esse,
qui sortem omnem fortunae
regnique sui cum rebus Romanis miscuisset.
3 grates deis pro4 victoria apud suos penates ageret;
Romae filium pro eo acturum.
[
4]
gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse.
ipsum relinquere regnum et Africa excedere,
praeterquam quod illi inutile esset,
non esse e re publica populi Romani senatum censere.
[
5]
petenti Masgabae,
ut Hanno,
Hamilcaris filius,
obses5 in locum . . .
exigeretur,
responsum est haud aequum videri senatum a Carthaginiensibus
obsides arbitrio Masinissae6 exigere.
[
6]
munera ex
senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex
centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos
omnemque sumptum,
quoad in Italia esset,
praebere
et duas naves conducere,
quibus ipse comitesque
eius7 in Africam deveherentur;
et comitibus omnibus,
[
7?]
liberis servisque,
vestimenta data.
[
8]
haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt,
missum cum ab L.
Paulo post devictum Persea in Africam cum equitibus
[p. 292]
suis;
navigantem dispersa classe in Hadriatico mari8 Brundisium tribus navibus aegrum delatum.
[
9]
ad9 eum cum isdem muneribus,
quae data Romae fratri eius erant,
L.
Stertinius quaestor Brundisium missus iussusque10 curare,
ut aedes hospitio . ..
11