Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
“Dic igitur” inquit “quid requiras”.
“Egone, primum illud, cur, quom perspicuum in
istam partem ne egere quidem oratione dixisses, quod
esset perspicuum et inter omnis constaret deos esse,
de eo ipso tam multa dixeris.”
“Quia te quoque” inquit “animadverti Cotta saepe
cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis
onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret
causa. atque hoc idem et philosophi faciunt et ego ut [p. 121]
potui feci. tu autem quod quaeris similiter facis ac
si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero
coniveam, cum idem uno adsequi possim.”
Tum Cotta “Quam simile istud sit” inquit “tu videris.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.