Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[95]
Tum Cotta:
'Ego vero et opto redargui me Balbe,
et ea quae disputavi disserere malui quam iudicare, et
facile me a te vinci posse certo scio.'
“Quippe” inquit Velleius “qui etiam somnia putet ad
nos mitti ab Iove, quae ipsa tamen tam levia non sunt
quam est Stoicorum de natura deorum oratio.”
Haec cum essent dicta, ita discessimus, ut Velleio
Cottae disputatio verior, mihi Balbi ad veritatis similitudinem videretur esse propensior.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.