Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[172]
ego memini T. Tincam Placentinum hominem
facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare. Eon', inquit Brutus, de quo multa Lucilius?
[p. 1050]
Isto ipso; sed Tincam non minus multa ridicule dicentem
Granius obruebat nescio quo sapore vernaculo; ut ego iam
non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum
percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet
et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem,
cum1 aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium.
Sic, ut opinor2, in nostris est quidam urbanorum, sicut illic3
Atticorum sonus. Sed domum redeamus, id est ad nostros
revertamur4.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.