Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[239]
C. deinde Piso
statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem
tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione
multo etiam acutior quam erat videbatur. Nam eius aequalem M'. Glabrionem bene institutum avi1 Scaevolae diligentia socors ipsius natura neglegensque tardaverat. Etiam
L. Torquatus elegans in dicendo, in existimando admodum
prudens, toto genere perurbanus. Meus autem aequalis
Cn. Pompeius vir ad omnia summa natus maiorem dicendi
gloriam habuisset, nisi eum maioris gloriae cupiditas ad
bellicas laudes abstraxisset. Erat oratione satis amplus,
rem prudenter videbat; actio vero eius habebat et in voce
magnum splendorem et in motu summam dignitatem.
1 aui vulg.: aut L
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.