Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[309]
eram cum
Stoico Diodoto1, qui cum habitavisset apud me mecumque2
vixisset, nuper est domi meae mortuus. A quo cum in
[p. 1094]
aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae
quasi3 contracta et astricta eloquentia putanda est; sine qua
etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam,
quam dialecticam esse dilatatam putant4, consequi non
posse. Huic ego doctori et eius artibus variis atque multis
ita eram tamen deditus ut ab exercitationibus oratoriis
nullus dies vacuus esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.