This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
Qui autem requirunt
quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt
quam necesse est; non enim tam auctoritatis in disputando quam rationis momenta quaerenda sunt. quin
etiam obest plerumque iis qui discere volunt auctoritas eorum qui se docere profitentur; desinunt enim
suum iudicium adhibere, id habent ratum quod ab eo
quem probant iudicatum vident. nec vero probare soleo id quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt,
si quid adfirmarent in disputando, cum ex iis quaereretur quare ita esset, respondere solitos “ipse dixit”;
ipse autem erat Pythagoras: tantum opinio praeiudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.