previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

62. Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in religionem1 animis, multa nuntiata et temere credita sunt; [2] in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse, [3?] et in foro2 boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, [4?] et navium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvi hostiam3 se commovisse et corvum in aedem Iunonis devolasse atque in ipso pulvinario consedisse, [5?] et in agro Amiternino multis locis hominum species procul candida veste visas nec cum ullo congressas,4 et in Piceno lapidibus pluvisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse. [6] ob cetera prodigia libros adire decemviri iussi; quod autem [p. 186] lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum5 edictum; et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. [7] iam primum omnium urbs lustrata est, hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, [8?] et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni6 portatum est, et signum aeneum matronae iunoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido; [9] Romae quoque et lectisternium Iuventati7 et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque, [10?] et C. Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu. [11] haec procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.

1 religionem edd.: regionem P.

2 in foro ς: e (ex H. J. Mueller) foro Luterbacher: foro P.

3 hostiam P (Rossbach's note): hastam sabellicus.

4 species . . . visas nec cum ullo congressas ruperti: species . . . uisas nec cum ullo congressos ς: specie . . . uisos nec cum illis congressos P.

5 A.U.C. 536

6 Iunoni ς: et iuononi P: ad Iunonis Gronovius.

7 Iuventati P: iuuentuti ς (Madvig).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (80 total)
  • Commentary references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=76
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.3
  • Cross-references to this page (36):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lectisternium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lupus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matrona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Novemdiale
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Picenum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sors
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Algidum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amiternius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athanagia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aventinus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Atilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caerites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Decemviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fortunae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Forum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Genio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hercules
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuventas
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, ALGIDUS Italy.
    • Harper's, Domus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DECE´MVIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOMUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUSTRA´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ORA´CULUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIBYLLI´NI LIBRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SORTES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VOTA PUBLICA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´LGIDUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Ge'nius
    • Smith's Bio, Serra'nus
    • Smith's Bio, Spes
  • Cross-references in general dictionaries to this page (23):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: