This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
postero die transgressus Anienem Hannibal
in aciem omnis copias eduxit; nec Flaccus consulesque
certamen detrectavere.
[2]
instructis utrimque exercitibus
in eius pugnae casum, in qua urbs Roma victori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit, ut vix armis retentis in castra
sese receperint nullius rei minore quam hostium metu.
[3]
et postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit.
[4]
ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. in religionem ea
res apud Poenos versa est, auditaque vox Hannibalis
fertur, potiundae sibi urbis Romae modo mentem non
dari, modo fortunam.
[5]
minuere etiam spem eius duae
aliae, parva magnaque, res: magna illa, quod, cum
ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet, milites
[p. 304]
sub vexillis in supplementum Hispaniae profectos audiit;
parva autem,
[6]
quod per eos dies eum forte agrum, in
quo ipse castra haberet, venisse nihil ob id deminuto
pretio cognitum ex quodam captivo est.
[7]
id vero adeo
superbum atque indignum visum, eius soli, quod ipse
bello captum possideret haberetque, inventum Romae
emptorem, ut extemplo vocato praecone tabernas argentarias, quae circa forum Romanum essent, iusserit
venire.
[8]
his motus ad Tutiam fluvium castra rettulit,
sex milia passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniae
pergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis.
[9]
Capenates aliique qui accolae eius erant, primitiae
frugum eo donaque alia pro copia portantes multo
auro argentoque id exornatum habebant. iis omnibus
donis tum spoliatum templum. aeris acervi, cum rudera
milites religione inducti iacerent, post profectionem
Hannibalis magni inventi.
[10]
huius populatio templi haud
dubia inter scriptores est. Coelius Romam euntem ab
Ereto devertisse eo Hannibalem tradit iterque eius ab
Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur;
[11]
ex Campania
in Samnium, inde in Paelignos pervenisse praeterque
oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse, inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque
vicum venisse.
[12]
neque ibi error est, quod tanti ducis
tantique exercitus vestigia intra tam brevis aevi memoriam potuerint confundi—isse enim ea constat—,
tantum id interest,
[13]
veneritne eo itinere ad urbem, an
ab urbe in Campaniam redierit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

