previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnis copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen detrectavere. [2] instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum in qua urbs Roma victori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit ut vix armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore quam hostium metu. [3] et postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit; ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. [4] in religionem ea res apud Poenos versa est, auditaque vox Hannibalis fertur, potiundae sibi urbis Romae modo mentem non dari, modo fortunam. [5] minuere etiam spem eius duae1 aliae, parva magnaque, res, magna illa quod, cum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet, milites sub vexillis in [p. 40] supplementum Hispaniae profectos audiit, parva autem2 [6?] quod per3 eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet venisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captivo est. [7] id vero adeo superbum atque indignum visum, eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque inventum Romae emptorem, ut extemplo vocato praecone tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent iusserit venire.

[8] his motus ad Tutiam fluvium castra rettulit, sex milia passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis. [9] capenates aliique qui4 accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant. iis omnibus donis tum spoliatum templum; aeris acervi, cum rudera milites religione inducti iacerent, post profectionem Hannibalis magni inventi. [10] huius populatio templi haud dubia inter scriptores est. coelius Romam euntem ab Ereto devertisse eo Hannibalem tradit, iterque eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur: [11] ex Campania in Samnium, inde in Paelignos pervenisse, praeterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse, inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque vicum [p. 42] venisse. [12] neque ibi error est quod tanti ducis5 tantique6 exercitus vestigia intra tam brevis aevi memoriam potuerint confundiisse enim ea constat—; [13] tantum id interest, veneritne eo itinere ad urbem an ab urbe in Campaniam redierit.

1 duae (i.e. ii) Madvig: et P(1)JK.

2 A.U.C. 543

3 per kz: om. P(1)J.

4 qui x Gronovius: om. P(1): B2JK seem to have reduced aliique qui to aliqui.

5 A.U.C. 543

6 ducis tanti- Weissenborn: om. P(1)JK.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (63 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
  • Cross-references to this page (33):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marrucini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marsi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Punicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Reate
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sulmo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tabernas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tempestas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tutia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Albensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amiternum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cutiliae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Feroniae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foruli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, CAPENA (Civitùcola) Italy.
    • Harper's, Trapezītae
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARGENTA´RII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CODEX ACCEPTI ET EXPENSI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CUTI´LIAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ERE´TUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FERO´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FORULI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LATIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MARRUCI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PELIGNI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), REA´TE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SULMO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TU´TIA
    • Smith's Bio, Fero'nia
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: