previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. Galli ab1 duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt,2 eo se rati veluti castello iter impedituros. [2] quod ubi Romani viderunt, expediunt sese ad pugnam. ante signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et Thraeces; [3] signa peditum, ut per arduum, leni gradu ducuntur, ita prae se habentium scuta ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi. [4] missilibus ex intervallo loci proelium commissum est, primo par, Gallos loco adiuvante, Romanos varietate et copia telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat. scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male3 tegebant Gallos. [5] nec tela iam alia habebant [p. 72] praeter gladios, quorum, cum manum4 hostis non5 consereret, nullus usus erat. [6] saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, ut insueti, nec arte6 nec viribus adiuvantes ictum, utebantur. [7] sagittis glande iaculis incauti ab7 omni parte configebantur8 nec quid agerent, ira et pavore occaecatis animis, cernebant et erant deprensi genere pugnae in quod minime apti sunt. [8] nam quemadmodum comminus, ubi9 in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec quo ruant caeco impetu habent,10 velut ferae transfixae in suos temere incurrunt. [9] detegebat11 vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus sanguinis ex multa carne fundebatur et foediores patebant plagae et candor corporum magis sanguine atro maculabatur.12 [10] sed non tam patentibus plagis moventur; interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant; [11] iidem, cum aculeus sagittae aut13 glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantes qua evellant14 telum non sequitur, tum in rabiem et [p. 74] pudorem tam parvae perimentis15 versi pestis16 prosternunt corpora humi, sic17 tum passim procumbebant; [12] alii18 ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur. [13] hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas quibus eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede collato pugnandum est,19 translatis in laevam hastis stringit gladium. [14] pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset. [15] Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.

1 ab ς: et ab B.

2 mittunt ς: mittit B.

3 plana male ς: plana B.

4 manum ς: manu B.

5 A.U.C. 565

6 nec arte ς: om. B.

7 ab ed. frobeniana 1535: et ab Bς.

8 configebantur ς: conficiebantur B.

9 ubi ς: sub B.

10 habent ς: om. B.

11 detegebat ς: detegebant B.

12 maculabatur ς: maculatur B.

13 aut ς: om. B.

14 qua evellant perizonius: quae uellent B: quae uellant ς.

15 perimentis ς: prementis B.

16 A.U.C. 565

17 humi sic edd. vett.: humi sicut Mς.

18 procumbebant; alii M. Mueller: procumbebant alii Bς.

19 est ς: om. B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Olympus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Parma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Velites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cretenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Creusa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Euboea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Smith's Bio, C. He'lvius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: