previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. Romanorum primum agmen extra saltum circa templum Bendidium castra loco aperto posuit; pars altera ad custodiam impedimentorum medio in saltu, duplici circumdato vallo, mansit. [2] postero die prius explorato saltu quam moverent primis se coniungunt. [3] in eo proelio cum et impedimentorum et calonum pars et1 milites aliquot, cum passim toto prope saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum2 Q. Minucii Thermi morte damni3 est acceptum, fortis ac strenui viri. [4] eo die ad Hebrum flumen perventum est. inde Aeniorum fines praeter Apollinis Zerynthium quem vocant incolae templum superant. [5] aliae angustiae circa Tempyra excipiunthoc loco nomen estnec minus confragosae quam priores; sed, quia nihil silvestre circa est, ne [p. 140] latebras quidem ad insidiandum praebent. [6] huc4 5 ad eandem spem praedae Thrausi, gens et ipsa Thraecum, convenere; sed, quia nudae valles procul ut6 conspicerentur angustias obsidentes efficiebant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos; quippe etsi iniquo loco, proelio tamen iusto, acie aperta, signis collatis dimicandum erat. [7] conferti subeunt et cum clamore impetu facto primum expulere loco hostes, deinde avertere; fuga inde caedesque suis ipsos impedientibus angustiis fieri coepta est. [8] Romani victores ad vicum MaronitarumSalen appellantposuerunt castra.7 postero die patenti itinere Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes manserunt, partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex navibus suis, quae cum omnis generis commeatu sequebantur. [9] ab stativis diei via Apolloniam fuit. [10] hinc per Abderitarum agrum Neapolim perventum est. hoc omne per Graecorum colonias pacatum iter fuit; reliquum inde per medios Thraecas dies noctesque, etsi non infestum, tamen suspectum, donec in Macedoniam pervenerunt. [11] mitiores Thraecas idem exercitus, cum a Scipione eadem via duceretur, habuerat, nullam ob aliam causam quam quod praedae minus quod peteretur fuerat; [12] quamquam tunc quoque Claudius auctor est ad quindecim milia Thraecum [p. 142] praecedenti ad exploranda loca agmen Muttini8 Numidae occurrisse. quadringentos equites fuisse Numidas, paucos elephantos; [13] muttinis filium per medios hostes cum centum quinquaginta9 delectis equitibus10 perrupisse; eundem mox, cum iam Muttines in medio elephantis locatis, in cornua equitibus dispositis manum cum hoste conseruisset, terrorem ab tergo praebuisse, [14?] atque inde turbatos equestri velut procella hostes ad peditum agmen non accessisse. [15] Cn. Manlius per Macedoniam in Thessaliam exercitum traduxit. inde per Epirum Apolloniam cum pervenisset, nondum adeo hiberno contempto mari ut traicere auderet, Apolloniae hibernavit.

1 et ς: om. B.

2 plurimum ς: om. B.

3 damni ed. frobeniana 1535: amissum Bς.

4 huc ς: hoc B.

5 A.U.C. 566

6 ut ς: om B.

7 posuerunt castra ς: om. B.

8 A.U.C. 566

9 quinquaginta ς: om. B.

10 equitibus edd. vett.: peditibus Bς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
hide References (52 total)
  • Commentary references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
  • Cross-references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Manlius Vulso
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maronitae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Muttines
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Minucius Thermus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Priaticus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sare
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tempyrorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thraces
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thrausi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Abderitae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Zerynthii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bendidium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hebrus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BENDIDEIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CY´PSELA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TRAUSI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ZERYNTHUS
    • Smith's Bio, Bendis
    • Smith's Bio, Quadriga'rius, Q. Clau'dius
    • Smith's Bio, Thermus, Minu'cius
    • Smith's Bio, Vulso
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: