Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. haec sententia regibus cum esset de bello,
in
liberis gentibus populisque plebs1 ubique omnis ferme ut solet deterioribus erat,
ad2 regem Macedonasque inclinata;
principum diversa3 cerneres studia.
[
2]
pars ita in Romanos effusi erant ut auctoritatem immodico favore corrumperent,
[
3?]
pauci ex iis iustitia imperii Romani capti,
plures ita si praecipuam operam
navassent potentes sese in civitatibus suis futuros
rati.
[
4]
pars altera regiae adulationis erat;
quosdam4 aes alienum et desperatio rerum suarum eodem manente statu praecipites ad novanda omnia agebat;
quosdam ventosum ingenium,
quia ad5 Persea magis aura popularis ierat.
6
[
5]
tertia pars,
optima eadem [p. 378] et prudentissima,
si utique optio domini potioris7 daretur,
sub Romanis quam sub rege malebat esse;
[
6]
si liberum in ea re8 arbitrium fortunae esset,
neutram partem volebant potentiorem altera oppressa fieri,
sed illibatis9 potius viribus utriusque partis pacem ex aequo manere;
ita inter utrasque optimam condicionem civitatium fore,
protegente altera semper inopem ab alterius iniuria.
[
7]
haec sentientes certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant.
[
8]
consules,
quo die magistratum inierunt,
ex senatus
consulto cum circa omnia fana,
in quibus lectisternium
maiorem partem anni esse solet,
maioribus hostiis
immolassent,
inde preces suas10 acceptas ab diis immortalibus ominati,
senatui rite sacrificatum
precationemque de bello factam renuntiarunt.
haruspices ita responderunt:
si quid rei novae
inciperetur,
id maturandum esse;
[
9]
victoriam,
triumphum,
propagationem11 imperii portendi.
[
10]
patres,
quod bonum faustum12 felixque populo Romano esset,
centuriatis comitiis primo quoque die ferre13 [p. 380] ad populum consules iusserunt ut quod Perseus14 Philippi filius,
Macedonum rex,
adversus foedus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renovatum sociis populi Romani arma intulisset,
[
11]
agros vastasset15 urbesque occupasset,
quodque belli parandi adversus populum Romanum16 consilia inisset,
arma milites classem eius rei causa comparasset,
ut,
nisi de iis rebus satisfecisset,
bellum cum eo iniretur.
haec rogatio ad populum lata est.