[81]
quid enim1? istud quod
te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et
consul esses, minus facere potuisses? vide ne etiam facilius.
nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui
magistratus etiam spectionem2. esto: hoc imperite; nec
enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia,
sed videte impudentiam. multis ante mensibus in senatu
dixit se3 Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut
id facturum esse quod fecit. quisquamne divinare potest4
quid viti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare
constituit? quod neque licet comitiis per leges et si qui
servavit non comitiis habitis5, sed prius quam habeantur,
debet nuntiare. verum implicata inscientia6 impudentia est:
nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.