[91]
tu,
tu, inquam1, illas faces incendisti, et eas quibus semustilatus
ille est et eas quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit.
tu illos impetus perditorum hominum2 et ex maxima parte
servorum quos nos vi manuque reppulimus in nostras
domos immisisti. idem tamen quasi fuligine abstersa
reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta
fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neve
cuius3 benefici figeretur. meministi ipse de exsulibus, scis
de immunitate quid dixeris. optimum vero quod dictaturae
nomen in perpetuum de re publica sustulisti: quo
quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur ut
eius omnem4 propter proximum dictatorem5 metum tolleres6.
constituta res publica videbatur aliis,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.