Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Catilina a C. Antonio procos. cum exercitu caesus est. P. Clodius accusatus, quod in habitu mulieris in sacrarium, [in] quo virum intrare nefas est, clam intrasset et uxorem Metelli pontificis stuprasset, absolutus est. C. Pontinus praetor Allobrogas, qui rebellaverant, ad Solonem domuit. P. Clodius ad plebem transit. C. Caesar Lusitanos subegit; eoque consulatus candidato et captante rem publicam invadere conspiratio inter tres civitatis principes facta est, Cn. Pompeium, M. Crassum, C. Caesarem. leges agrariae a Caesare consule cum magna contentione, invito senatu et altero consule M. Bibulo, latae sunt. C. Antonius pro cos. in Thracia parum prospere rem gessit. M. Cicero lege a P. Clodio tribuno plebis lata, quod indemnatos cives necavisset, in exilium missus est. Caesar in [p. 236] provinciam Galliam profectus Helvetios, vagam gentem, domuit, quae sedem quaerens per provinciam Caesaris Narbonensem iter facere volebat. praeterea situm Galliarum continet. Pompeius de ... liberis Mithridatis et Tigrane Tigranis filio triumphavit Magnusque a tota contione consalutatus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.