Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
C. Caesar Massiliam, quae portas cluserat, obsedit et relictis in obsidione urbis eius legatis C. Trebonio et D. Bruto,
[p. 238] profectus in Hispaniam L. Afranium et M. Petreium legatos Cn. Pompeii cum septem legionibus ad Ilerdam in deditionem accepit omnesque incolumes dimisit, Varrone quoque legato Pompeii cum exercitu in potestatem suam redacto. Gaditanis civitatem dedit. Massilienses duobus navalibus proeliis victi post longam obsidionem potestati Caesarisse permiserunt. C. Antonius legatus Caesaris male adversus Pompeianos in Illyrico rebus gestis captus est; in quo bello Opitergini Transpadani, Caesaris auxiliares, rate sua ab hostium navibus clusa, potius quam in potestatem hostium venirent, inter se concurrentes occubuerunt. C. Curio, legatus Caesaris in Africa, cum prospere adversus Varum Pompeianarum partium ducem pugnasset, a Iuba rege Mauretaniae cum exercitu caesus est. C. Caesar in Graeciam traiecit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.