Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
C. Caesar et Antonius apud Philippos vario eventu [p. 242] adversus Brutum et Cassium pugnaverunt, ita ut dextra utiusque cornua vincerent et castra quoque utrimque ab his, qui vicerant, expugnarentur. sed inaequalem fortunam partium mors Cassii fecit, qui cum in eo cornu fuisset, quod pulsum erat, totum exercitum fusum ratus mortem conscivit. altera dein die victus M. Brutus et ipse vitam finiit, exorato Stratone fugae comite, ut sibi gladium adigeret. annorum erat circiter XL, ... inter quos Q. Hortensius occisus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.