Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
L. Cornelius Cinna consul cum perniciosas leges per vim atque arma ferret, pulsus urbe a Cn. Octavio collega cum † sex tribunis plebis imperioque ei abrogato corruptum Appii Claudii exercitum in potestatem suam redegit et bellum urbi intulit, arcessito C. Mario ex Africa cum aliis exulibus. in quo bello duo fratres, alter ex Pompei exercitu alter ex Cinnae, ignorantes concurrerunt, et cum victor spoliaret occisum, agnito fratre ingenii lamentatione edita, rogo ei extructo, ipse se supra rogum transfodit et eodem igne consumptus est. et cum opprimi inter initia potuisset, Cn. Pompeii fraude, qui utramque partem fovendo vires Cinnae dedit nec nisi profligatis optimatium rebus auxilium tulit, et consulis segnitia confirmati Cinna et Marius quattuor exercitibus, ex quibus duo Q. Sertorio et Carboni dati sunt, urbem circumsederunt. Ostiam coloniam Marius expugnavit et crudeliter diripuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.