Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
cum M'. Aquilius de pecuniis repetundis causam diceret, ipse iudices rogare noluit; M. Antonius, qui pro eo perorabat, tunicam a pectore eius discidit, ut honestas cicatrices ostenderet. indubitate absolutus est. Cicero eius rei solus auctor. T. Didius pro cos. adversus Celtiberos feliciter pugnavit. Ptolemaeus Cyrenarum rex, cui cognomen Apionis fuit, mortuus heredem populum Romanum reliquit, et eius regni civitates senatus liberas esse iussit. Ariobarzanes in regnum Cappadociae a L. Cornelio Sylla reductus est. Parthorum legati, a rege Arsace missi, venerunt ad Syllam, ut amicitiam populi Romani peterent. P. Rutilius, vir summae innocentiae, quoniam legatus C. Mucii pro cos. a publicanorum iniuriis Asiam defenderat, invisus equestri ordini, penes quem iudicia erant, repetundarum damnatus in exilium missus est. C. Sentius praetor adversus Thracas infeliciter pugnavit. senatus cum impotentiam equestris ordinis in iudiciis exercendis ferre nollet, omni vi eniti coepit, ut ad se iudicia transferret, sustinente causam eius M. Livio Druso tribuno plebis, qui ut vires sibi adquireret, perniciosa spe largitionum plebem concitavit. praeterea motus Syriae regumque continet. [p. 227]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.