Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Machares filius Mithridatis, Bospori rex, a L. Lucullo in amicitiam receptus est. Cn. Lentulus et L. Gellius censores asperam censuram egerunt quattuor et sexaginta senatu motis. a quibus lustro condito censa sunt civium capita DCCCC. L. Metellus praetor in Sicilia adversus piratas prospere rem gessit. templum Iovis in Capitolio, quod incendio consumptum ac refectum erat, a Q. Catulo dedicatum est. L. Lucullus in Armenia Mithridaten et Tigranen et ingentes utriusque regis copias pluribus proeliis fudit. Q. Metellus procos. bello adversus Cretenses mandato Cydoniam urbem obsedit. C. Triarius legatus Luculli adversus Mithridaten parum prospere pugnavit. Lucullum, ne persequeretur Mithridaten ac Tigranen summamque victoriae imponeret, seditio militum tenuit, quia sequi nolebant. [id est duae legiones Valerianae, quae impleta a se stipendia dicentes Lucullum reliquerunt.]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.