Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Adherbal bello petitus ab Iugurtha et in oppido Cirta obsessus contra denuntiationem senatus ab eo occisus est, et ob hoc bellum Iugurthae indictum, idque Calpurnius Bestia consul gerere iussus pacem cum Iugurtha iniussu populi et senatus fecit. Iugurtha fide publica evocatus ad indicandos auctores consiliorum suorum, quod multos pecunia in senatu corrupisse dicebatur, Romam venit; et propter caedem admissam in regulum quendam nomine Massivam, qui regnum eius populo Romano invisi adfectabat [Romae interfectum], cum periclitaretur causam capitis dicere, clam profugit et cedens urbe fertur dixisse “ o urbem venalem et cito perituram, si emptorem invenerit” A. Postumius legatus infeliciter proelio adversus Iugurtham gesto pacem quoque adiecit ignominiosam, quam non esse servandam senatus censuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.