[35]
ita Gaditana civitas,
quod beneficiis suis erga rem publicam1 nostram consequi
potuit, quod imperatorum testimoniis, quod vetustate, quod
Q. Catuli, summi viri, auctoritate, quod iudicio senatus,
quod foedere, consecuta est; quod publica religione sanciri
potuit, id abest; populus enim se nusquam obligavit.
neque ideo est Gaditanorum causa deterior; gravissimis
enim et plurimis rebus est fulta. sed isti disputationi hic2
certe nihil est loci; sacrosanctum enim nihil potest esse
nisi quod per populum plebemve sanctum est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.