[5]
ac mihi quidem hoc dignum re publica1 videtur, hoc
deberi huius excellentis viri praestantissimae gloriae, hoc
proprium esse vestri offici, hoc satis esse causae ut, quod
fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes ei2 licuisse concedant.
nam verius nihil est quam quod hesterno die dixit
ipse, ita L. Cornelium de fortunis omnibus dimicare ut
nullius in delicti crimen vocaretur. non enim furatus esse
civitatem, non genus suum ementitus, non in aliquo impudenti
mendacio delituisse, non inrepsisse in censum dicitur:
unum obicitur, natum esse Gadibus, quod negat nemo.
cetera accusator fatetur, hunc in Hispania durissimo bello
cum Q. Metello, cum C. Memmio et in classe et in exercitu
fuisse; ut Pompeius in Hispaniam venerit Memmiumque
habere quaestorem coeperit, numquam a Memmio discessisse,
Carthagine esse obsessum3, acerrimis illis proeliis et
maximis, Sucronensi et Turiensi4, interfuisse, cum Pompeio
ad extremum belli tempus fuisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.