[51]
hic tu Cn. Pompei beneficium
vel potius iudicium et factum infirmare conaris, qui fecit
quod C. Marium fecisse audierat, fecit quod P. Crassum,
quod L. Sullam, quod Q. Metellum, quod M. Crassum,1
quod denique domesticum auctorem patrem suum facere
viderat? neque vero id in uno Cornelio fecit; nam et
Gaditanum Hasdrubalem2 ex bello illo Africano et Mamertinos
Ovios3 et quosdam Vticensis et Saguntinos Fabios4
civitate donavit5. etenim cum ceteris praemiis digni sunt
qui suo labore et periculo nostram rem publicam defendunt,
tum certe dignissimi sunt qui civitate ea donentur pro qua
pericula ac tela subierunt. atque utinam qui ubique sunt
propugnatores huius imperi possent in hanc civitatem venire,
et contra oppugnatores rei publicae de civitate exterminari!
neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam
magis cohortationem quam communem imperatoriam voluit
esse:
hostem qui feriet, erit, inquit, mihi6 Carthaginiensis,
quisquis erit.
cuius civitatis sit7, id habent hodie8 leve et semper habuerunt,
itaque et civis undique fortis viros adsciverunt et
hominum ignobilium virtutem persaepe nobilitatis inertiae
praetulerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 quod M. Crassum Bait. auct. hic add. Klotz
2 Asdrub. codd. praeter G2 (Sest. § 142)
3 Ovios Buchanan: obvios codd.
4 Fabios del. Paul
6 mi Muell. tac.
7 cuius civitatis sit Baiter: cuiatis siet PB: civitatis siet GE: cuiatis' siet (ut sint Ennii verba) Orell. (quisqui' siet, cuiati' siet Merula): cuiatis siet'. Habent hoc leve Klotz: cuiatis erit'. Id habent sollemne Paul: Cuius enim quisque civitatis sit Halm
8 hodie Halm: hoc codd. de Domo § 34)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.