[53]
audebo etiam hoc contendere, numquam esse
condemnatum quem constaret ab imperatore nostro civitate
donatum. cognoscite nunc populi Romani iudicium multis
rebus interpositum atque in maximis causis re ipsa atque
usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus esse ictum1
Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat? quod
quidem nuper in columna ahenea2 meminimus post rostra
incisum et perscriptum fuisse. quo modo igitur L. Cossinius
Tiburs, pater huius equitis Romani, optimi atque ornatissimi
viri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem civitate T.
Coponius, civis item summa virtute et dignitate,—nepotes T.
et C. Coponios nostis,—damnato C. Masone civis Romanus
est factus?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.