[7]
Vbi igitur est
crimen? quod eum Pompeius civitate donavit. huius1
crimen? minime, nisi honos ignominia putanda est. cuius
igitur? re vera nullius, actione accusatoris eius unius qui
donavit; qui si adductus gratia minus idoneum hominem
praemio adfecisset, quin2 etiam si virum bonum sed non ita
meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum
diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset omnis
eius modi reprehensio a vobis, iudices, repudianda.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.