[24]
etenim in populum Romanum grave est non posse uti
sociis excellenti virtute praeditis, qui velint cum periculis
nostris sua communicare; in socios vero ipsos, et in eos de
quibus agimus foederatos, iniuriosum et contumeliosum est
iis1 praemiis et iis honoribus exclusos esse fidelissimos et
coniunctissimos socios quae pateant stipendiariis, pateant
hostibus, pateant saepe servis. nam2 stipendiarios ex Africa,
Sicilia, Sardinia, ceteris provinciis multos civitate donatos
videmus, et, qui hostes ad nostros imperatores perfugissent
et magno usui rei publicae nostrae fuissent, scimus civitate
esse donatos; servos denique, quorum ius, fortuna, condicio
infima est, bene de re publica meritos persaepe libertate, id
est civitate, publice donari videmus3.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.