[50]
Cn. Pompeius pater rebus Italico bello maximis
gestis P. Caesium, equitem Romanum, virum bonum, qui
vivit, Ravennatem foederato ex populo nonne civitate donavit?
quid? cohortis duas universas Camertium C. Marius1?
quid? Heracliensem2 Alexam P. Crassus, vir amplissimus,
ex ea civitate quacum prope singulare foedus Pyrrhi temporibus
C. Fabricio consule ictum putatur? quid? Massiliensem
Aristonem L.3 Sulla? quid? quoniam de Gaditanis
agimus, idem servos novem4 Gaditanos? quid? vir sanctissimus
et summa religione ac modestia, Q. Metellus Pius, Q.
Fabium Saguntinum? quid? hic qui adest, a quo haec
quae ego nunc percurro subtilissime sunt omnia perpolita5,
M. Crassus, non Aveniensem6 foederatum civitate donavit,
homo cum gravitate et prudentia praestans, tum vel nimium
parcus in largienda civitate?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 C. Marius suppl. Lange
2 Heracliensem Lamb.: heraclesim PB
3 L. add. Baiter
4 servos novem Reid: erosnovem P1: heros novem rell.: Hannonem Gaditanum Garat.: Erosium Gaditanum Halm: homines novem Gad. Wrampelmeyer
5 perorata Lehmann
6 Aveniensem Reid: auenniensem Hk: auennensem rell. praeter w (anniensem, c anemonsem)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.