Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. hoc metu iniecto Lacedaemoniis imperatum primum uti muros diruerent; deinde ut
omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos
militassent, terra Laconica excederent;
[2]
tum uti
quae servitia tyranni liberassent—ea magna multitudo
erat—ante diem certam abirent; qui ibi mansissent,
eos prendendi abducendi vendendi Achaeis ius esset;
[p. 112]
Lycurgi leges moresque abrogarent,
[3?]
Achaeorum1 adsuescerent legibus institutisque: ita unius eos
corporis fore et de omnibus rebus facilius consensuros.
[4]
nihil oboedientius fecerunt quam ut muros diruerent,
nec aegrius passi sunt quam exules reduci.
[5]
decretum
Tegeae in concilio communi Achaeorum de restituendis iis factum est;
[6]
et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos—ita
enim vocabant qui ab tyrannis liberati erant—urbe
excessisse et in2 agros dilapsos,3 priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere iure praedae placuit.
[7]
multi comprehensi venierunt. porticus ex ea pecunia Megalopoli permissu4
[8]
Achaeorum refecta est quam Lacedaemonii diruerant. et ager Belbinates, quem iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant, restitutus eidem civitati ex decreto vetere Achaeorum, quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante.
[9]
per haec velut enervata
civitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit;
nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina
[p. 114]
Lycurgi, cui per octingentos annos adsuerant,5 sublata.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.