Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. cum haec toto ex concilio certatim omnes
vociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem
vox est perlata.
[2]
itaque a Quinctio petit ut rem
totam in posterum diem differret: profecto aut
persuasurum se aut persuaderi sibi passurum.
litus ad Thronium colloquio destinatur.
[3]
eo mature
conventum est. ibi Philippus primum et Quinctium
et omnes qui aderant rogare ne spem pacis turbare
vellent,
[4?]
postremo petere tempus, quo legatos mittere
Romam ad senatum posset: aut iis condicionibus se
pacem impetraturum aut quascumque senatus
dedisset leges pacis accepturum.
[5]
id ceteris haudquaquam placebat: nec enim aliud quam moram et
dilationem ad colligendas vires quaeri;
[6]
Quinctius
verum id futurum fuisse dicere, si aestas et tempus
rerum gerendarum esset; nunc hieme instante
nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos:
[7]
nam
neque sine auctoritate senatus ratum quicquam
eorum fore, quae cum rege ipsi pepigissent, et
explorari, dum bello necessariam quietem ipsa
hiems daret, senatus auctoritatem posse.
[8]
in hanc
sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt;
indutiisque datis in duos menses, et ipsos mittere
singulos legatos ad senatum edocendum, ne fraude
[p. 264]
regis caperetur, placuit.
[9]
additum indutiarum pacto,1 ut regia praesidia Phocide ac Locride extemplo
deducerentur.
[10]
et ipse Quinctius cum sociorum
legatis Amynandrum, Athamanum regem, ut
speciem legationi adiceret, et Q. Fabium—uxoris
Quincti sororis filius erat—et Q. Fulvium et Ap.
Claudium misit.
1 A.U.C. 557
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.