Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. Philippus, cum acie decernendum
videret et undique ad se contrahendas vires, maxime
[p. 266]
de Achaiae urbibus,
[2?]
regionis ab se diversae, et magis1 tamen de Argis quam de Corintho sollicitus, optimum
ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum tyranno velut
fiduciariam dare, ut victori sibi restitueret, si quid
adversi accidisset, ipse haberet, Philocli, qui Corintho
Argisque praeerat, scribit, ut tyrannum ipse conveniret.
[3]
Philocles, praeterquam quod iam veniebat
cum munere, adicit, ad pignus futurae regi cum
tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiis
matrimonio coniungere velle.
[4]
tyrannus primo negare aliter urbem eam se accepturum, nisi Argivorum
ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset,
deinde,
[5?]
ut frequenti contione non aspernatos modo
sed abominatos etiam nomen tyranni audivit, causam
se spoliandi eos nactum ratus tradere ubi vellet urbem
Philoclen iussit.
[6]
nocte ignaris omnibus acceptus
in urbem est tyrannus; prima luce occupata omnia
superiora loca portaeque clausae.
[7]
paucis principum2 inter primum tumultum elapsis, eorum absentium direptae fortunae; praesentibus aurum atque
argentum ablatum, pecuniae imperatae ingentes.
[8]
qui non cunctanter contulere, sine contumelia et
laceratione corporum dimissi; quos occulere aut
retrahere aliquid suspicio fuit, in servilem modum
lacerati atque extorti.
[9]
contione inde advocata
rogationes3 promulgavit, unam de tabulis novis, [p. 268]
alteram de agro viritim dividendo, duas faces4 novantibus res ad plebem in optimates accendendam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.