Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. C. Cornelio et Q. Minucio consulibus1 omnium primum de provinciis consulum praetorumque actum.
[2]
prius de praetoribus transacta res,
quae transigi sorte poterat. urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam Atilius,
Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem,
Helvius ulteriorem est sortitus.
[3]
consulibus Italiam
Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q.
Fulvius tribuni plebis impedimento erant, quod
longinqua provincia Macedonia esset,
[4?]
neque ulla
alia res maius bello impedimentum ad eam diem
fuisset quam quod vixdum inchoatis rebus in ipso
conatu gerendi belli prior consul revocaretur.
[5]
quartum iam annum esse ab decreto Macedonico
bello. quaerendo regem et exercitum eius
[p. 240]
Sulpicium maiorem partem anni absumpsisse. Villium2 congredientem cum hoste infecta re revocatum.
[6]
Quinctium rebus divinis Romae maiorem partem
anni retentum ita gessisse tamen res ut, si aut
maturius in provinciam venisset, aut hiems magis
sera fuisset, potuerit debellare;
[7]
nunc prope in
hiberna profectum ita comparare dici bellum, ut
nisi successor impediat, perfecturus aestate proxima
videatur.
[8]
his orationibus pervicerunt ut consules
in senatus auctoritate fore dicerent se, si idem
tribuni plebis facerent. permittentibus utrisque
liberam consultationem patres consulibus ambobus
Italiam provinciam decreverunt,
[9?]
T. Quinctio prorogarunt imperium donec successor ex senatus
consulto venisset. consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis, qui
defecissent a populo Romano, gererent.
[10]
Quinctio
in Macedoniam supplementum decretum, sex milia
peditum, trecenti equites, sociorum navalium milia
tria.
[11]
praeesse eidem cui3 praeerat classi L. Quinctius Flamininus iussus. praetoribus in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent veterem ex Hispaniis militem; et terminare iussi qua ulterior
citeriorve provincia servaretur.
[12]
Macedoniae legatos
[p. 242]
P. Sulpicium et P. Villium, qui consules in ea provincia4 fuerant, adiecerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.