Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. videmus enim fuisse quosdam qui idem ornate et
graviter, idem versute et subtiliter dicerent. Atque utinam
[p. 2008]
in Latinis talis oratoris simulacrum reperire possemus!
esset egregium non quaerere externa, domesticis esse contentos.
[23]
sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est
expositus in Bruto multum tribuerim Latinis, vel ut hortarer
alios vel quod amarem meos, recordor longe omnibus
unum me1 anteferre Demosthenem, quem velim2 accommodare
ad eam quam sentiam3 eloquentiam, non ad eam quam
in aliquo ipse cognoverim. Hoc nec gravior exstitit quisquam
nec callidior nec temperatior. Itaque nobis monendi
sunt ei quorum sermo imperitus increbruit, qui aut dici
se4 desiderant Atticos aut ipsi Attice volunt5 dicere, ut
mirentur hunc maxime, quo ne6 Athenas quidem ipsas
magis credo fuisse Atticas; quid enim sit Atticum discant
eloquentiamque ipsius7 viribus, non imbecillitate sua metiantur.
[24]
nunc enim tantum quisque laudat quantum se posse
sperat imitari. Sed tamen eos studio optimo iudicio minus
firmo praeditos docere quae sit propria laus Atticorum non
alienum puto.
1 me add. Schenkl
2 quem velim Mahly: eiusque vim Stangl: huiusque vim Heerdegen: eumque unum Sauppe: que vim FO: quem vim PM
3 sentiam L: sentio maluit Heerdegen
4 dici se L: odiose vel invidiose Madvig
5 ipsi Attice volunt L: nisi Attice nolunt Bake
6 ne add. codd. dett.
7 ipsius L: illius Bake cum codd. dett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.