previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quem ad modum quotque operis singula eorum, quae rettulimus, colenda sint demonstrabimus. Peracta sementi sequens cura est sartionis; de qua non convenit inter auctores. Quidam negant eam 1 quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur;satius autem esse ea [2] tempestive runcari et purgari. Pluribus tamen sariri placet, sed neque eodem modo neque isdem temporibus usque quaque fieri; nam in agris siccis et apricis, simul ac primum sartionem pati queant segetes, debere eas permota terra adobrui, ut fruticare 1possint. Quod ipsum ante hiemem fieri oportere, deinde post hiemem iterari; in locis autem frigidis et palustribus plerumque transacta hieme sariri nec adobrui, sed plana sartione terram permoveri. [3] Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sartionem comperimus dumtaxat ubi et siccitas caeli et tepores permittunt, sed nec istud ubique fieri censemus, verum incolarum consuetudine uti. Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola 2post sementim 3 4 5 [p. 182] ante messem segetem non attingit, quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est ut vix ulla herba exeat nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet. [4] In iis autem locis, ubi desideratur sartio, non ante sunt attingendae segetes, etiam si caeli status permittat,6quam cum sata sulcos contexerint. Triticumque et adoreum, cum quattuor fibras habere coeperint, hordeum, cum quinque, faba et cetera legumina, cum quattuor digitis a terra exstiterint, recte sarientur, excepto tamen lupino, cuius semini contraria est sartio, quoniam unam radicem habet, quae sive ferro succisa est seu vulnerata, totus [5] frutex emoritur. Quod etiam si non fieret, supervacua tamen esset 7cultus, cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa herbas perimat. At quae 8aliae segetes vel umidae moveri possunt, melius tamen siccae sariuntur, quia sic tractatae non infestantur rubigine; hordeum vero nisi siccissimum [6] tangi non debet. Fabam multi ne sariendam quidem putant, quod et manibus, cum maturuerit, ducta secernatur a cetera runcatione 9et internatae herbae faeno reserventur. Cuius opinionis etiam Cornelius Celsus est, qui inter ceteras dotes eius 10leguminis hanc quoque enumerat, quod sublata faba faenum ex eodem loco secari posse dicat. Sed mihi videtur pessimi agricolae committere ut satis 11 12 13 14 15 [p. 184] herba proveniat;frugibus enim plurimum detrahitur, [7] si relinquitur runcatio. 16Neque 17est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum quam cibis hominum, cum praesertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi; adeoque fabam sariendam censeo, ut existimem debere etiam ter sariri. Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et 18exiguam portionem in valvulis habere fresaeque eius et expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, quoniam vix minuatur [8] mensura detractis putaminibus. Atque in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sartio plurimum iuvat diebus serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non sint. Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, 19ut latius se frutex culmi 20diffundat. Id prima sartione fecisse proderit, secunda oberit, quia cum pullulare 21desiit 22 [9] frumentum, putrescit si adobrutum23est. Nihil itaque amplius in iteratione quam remolliri 24terra debet aequaliter; eamque transacto acquinoctio verno statim peragi oportet intra dies viginti, ante quam seges in articulum eat, quoniam serius sarta corrumpitur insequentibus aestivis siccitatibus et caloribus. Subiungenda deinde est sartioni runcatio curandumque ne florentem segetem tangamus, sed [10] aut ante 25aut mox cum defloruerit.Omne autem 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 [p. 186] frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit. Rursus quae duplici semine sunt, ut faba, pisum, lenticula, diebus quadraginta florent simulque grandescunt.

1

2

3 eam om. SA.

4 fructificare AR.

5 agricolatio R.

6

7

8

9

10

11 permittat S, Lundström: per mittit AR, et vulgo.

12 esset ac, Ursinus, Gesn., Schn.: erat SA, Lundström: erit R, vett. edd.

13 At quae Lundström: atque codd., Schn.: at aliae segetes, quae vulgo.

14 runca SA1, Lundström.

15 eius om. R, edd. ante Schn.

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26 runca SA, Lundström.

27 neque enim R, edd. ante Lundström.

28 et om. AR, edd. ante Schn.

29 exaggerantur codd.

30 humi R, edd. ante Lundström.

31 paululum SA: paulum a.

32 desit SA, Lundström.

33 adrutum SA, Lundström.

34 sic Schn.: remoliri Lundström, et vulgo.

35 antea R plerique, edd. ante Lundström.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AGRICULTU´RA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), RASTRUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: