Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Eum porro an recte aretur frequenter explorare debet agricola, nec tantum visu, qui fallitur non numquam superfusa terra latentibus scamnis, verum etiam tactu, qui minus decipitur cum solidi rigoris admota pertica transversis sidcis inseritur. Ea si aequaliter ac sine offensatione 1penetravit, manifestum est totum solum deinceps esse motum; sin autem subeunti durior aliqua pars obstitit, crudum vervactum esse demonstrat. Hoc cum saepius bubulci fieri vident, non committunt scamna facere. 2 3 4 [p. 130] Igitur uliginosi campi proscindi debent post Idus
2 occasionem SA, et R plerique.
3 seminabimus S, vett. edd.: seminaverimus vulgo ante Lundström.
4 offensione Ald., Gesn., Schn. a Vervactum is defined by Varro (R.R. I. 44. 2) as land that sometimes rests between crops, while land that is worked every year is called restibilis. Pliny, N.H. XVIII. 76, quod vere semel aratum est, a temporis argumento vervactum vocatur. b Cf. Palladius, II. 3. 2. 128
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.