Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] fatigationem succedere. Quid ergo est, inquis, quod adseverat Tremelius intacta et silvestria loca, cum primum ceperint 1cultum, exuberare, mox deinde non ita respondere labori colonorum? Videt sine dubio quid eveniat, sed cur id accidat non pervidet. Neque enim idcirco rudis et modo ex silvestri habitu in arvum transducta fecundior haberi terra debet, quod sit requietior et iunior, sed quod multorum annorum frondibus et herbis, quas suapte natura progenerabat, velut saginata largioribus pabulis facilius edendis educandisque frugibus sufficit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.