Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Quam ob causam silvestris ager praecipue est eligendus, qui etiam si frutectis aut arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte natura quaecumque gignuntur, non penitus nec in profundum radices agunt, sed per summam 1terrae dispergunt atque deducunt; quibus ferro recisis atque exstirpatis, parum 2quod superest inferioris soli rastris licet effodere et in fermentum congerere atque componere. Si tamen rudis terra non sit, proximum 3est vacuum arboribus arvum. Si nec hoc est, rarissimum arbustum vel olivetum, melius tamen vetus olivetum 4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.