Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13] faciendum erit, si suadebit operarum vilitas. 1Iunci et graminis pernicies2repastinatio est, filicis 3frequens exstirpatio, quae vel aratro fieri potest; quoniam intra biennium saepius convulsa emoritur,4celerius etiam, si eodem tempore stercores et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio. Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi.5Verum et si subinde nascentem falce decidas, quod vel puerile opus est, intra praedictum tempus vivacitas eius absumitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.