Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] focaneus summittitur. Reciso enim bracchio, aequaliter utrique parti vires mater sumministrat. Igitur caput vitis pede 1infra iugum constituite, unde 2se pandant quattuor, ut dixi, bracchia, in quibus quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et summissis novis palmis, quarum dilectus3scite faciendus est. Nam ubi magna materiarum facultas est, putator custodire debet ne aut proximas duro, id est a trunco et capite vitis, relinquat, aut rursus extremas. Nam illae minimum vindemiae conferunt, quoniam exiguum fructum praebent, similes scilicet pampinariis; hae vitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant et usque in alterum ac tertium palum, quod
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.