This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45. his adhortationibus cum utrimque ad
certamen accensi militum animi essent, Romani ponte
Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum
insuper imponunt;
[2]
Poenus hostibus opere occupatis
Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani
agros mittit;
[3]
Gallis parci quam maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari. ponte
perfecto traductus Romanus exercitus in agrum
Insubrium quinque milia passuum a Uictumulis consedit.
[4]
ibi Hannibal castra habebat; revocatoque
propere Maharbale atque equitibus, cum instare
certamen cerneret, nihil unquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad
contionem certa praemia pronuntiat in quorum spem
pugnarent:
[5]
agrum sese daturum esse in Italia Africa
Hispania, ubi quisque velit,1 immunem ipsi qui accepisset liberisque; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satis facturum;
[6]
qui sociorum cives
Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum;
qui domos redire mallent, daturum se operam ne
cuius suorum popularium mutatam secum fortunam
[p. 134]
esse vellent;
[7]
servis quoque dominos prosecutis2 libertatem proponit binaque pro iis mancipia dominis se redditurum.
[8]
eaque ut rata scirent fore, agnum
laeva manu dextra silicem retinens, si falleret, Iovem
ceterosque precatus deos, ita se mactarent quem ad
modum ipse agnum mactasset,3 secundum precationem caput pecudis saxo elisit.
[9]
tum vero omnes, velut dis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae quod nondum pugnarent ad potienda sperata rati proelium uno animo et voce
una poscunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.